monumenta.ch > Plinius > sectio 154

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 25, 154
{XCV} Anaxilaus auctor est mammas a virginitate inlitas semper staturas. quod certum est, lac puerperarum mammis inposita extinguit veneremque testibus circa pubertatem inlita. remedia, in quibus bibenda censetur, non equidem praeceperim. vis maxima natae Susis Parthorum, mox Laconicae, Creticae, Asiaticae, in Graecia vero Megaricae, deinde Atticae.